- MORTA
- MORTAuna ex Parcis, quod qui nascuntur ante tempus, vel post tempus, quasi monstra habeantur, Gell. l. 3. c. 16. Caesellius autem Vindex, in Lectionibus suis antiquis, Tria, inquit, nomina Parcarum sunt, Nona, Decima, Morta: et versum hunc Livii antiquissimi poetae ponit in Odyssea:Quando dies adveniet quem profata Morta est?Sed homo minime malus Caesellius Mortam quasi nomen accepit, cum accipere quasi μοῖραν deberet. Haec ille. Etsi vero Natura a nullo aeque abhortet ac a morte. tamen et illi apud Poetas in Numinibus est locus. Unde Virg. l. 11. Aen. v. 197.Multa boum circa mactantur corpora Morti.Ubi Servius annotat, et Mortem esse Deam, memoratam quo que Lucano, Statioque, huius esse: l. 4. Theb. v. 528.In scopulis Mors saeva sedet.Ita est apud Servium, sed apud ipsum Statium:In specula Mors atra sedet.Illius autem l. 9. v. 221.—— ——— Ipsamque vocatamQuam notut a nobis Mortem tibi coge fateri.Illi Lacedaemonii templa dedicârunt, auctore Plutarch. in Cleomene Θανάτου ἱερὰ, ait ille. Pausan. l. 3. etiam simulacri cuiusdam meminit, quod erectum fuit Γ´πνῳ καὶ Θανάτῳ. Sed et in Orphei Initiis habes hymnum Morti, cui manna thuris sacrificatum. Est autem numen hoc implacabile, cum eam effugere liceat nemini. Itaque nulla fuit ara instituta, exceptâ unâ apud Gaditanos, uti testis est Eustath. in Iliad. 9. et in Dionys. Perieg. Meminit vero Aelian. in Var. Hist. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.